| iii Id. Iun. 44(?) Asturae(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tandem a Cicerone tabellarius; sed mehercule litterae πεπινω- | 15.16.1.1 |
| μένως scriptae, id quod ipsum προκοπὴν aliquam significaret, | |
| itemque ceteri praeclara scribunt. Leonides tamen retinet suum | |
| illud 'adhuc'; summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? | |
| vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo | 5 |
| credulum. tu velim, si quid tibi est a tuis scriptum quod | |
| pertineat ad me, certiorem me facias. |