| Id. Iun. 44(?) Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! ego | 15.15.1.1 |
| testimonium composui quod cum voles obsignabitur. nummos | |
| Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito. ego ad | |
| te alia epistula scripsi <de> HS cx quae Statio curarentur. si ergo | |
| petet Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini. apud †me | 5 |
| item† puto depositum. id scripsi ad Erotem ut redderet. | |
| Reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius | 2.1 |
| Ammonius, quae quidem promissa[rum eius] erant φιλόλογα | |
| et dignitatis meae, ut vel in contione dicere auderem. Saran | |
| autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi prae- | |
| terea in me contumacem. semel eum omnino domi meae vidi; | 5 |
| cum φιλοφρόνως ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se | |
| dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans | |
| Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non | |
| possum. nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam vix | |
| stomachum habere arbitrantur. | 10 |
| Profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit. | 3.1 |
| nam cum ex reliquis quae Non. Apr. fecit abundare debeam, | |
| cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, | |
| id ego ad illud fanum sepositum putabam. sed haec Tironi | |
| mandavi, quem ob eam causam Romam misi; te nolui impe- | 5 |
| ditum impedire. Cicero noster quo modestior est eo me magis | 4.1 |
| commovet. ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem | |
| nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, | |
| sibi post Kal. Apr. (sic enim annuum tempus confici) nihil | |
| datum esse. <scio> tibi pro tua natura semper placuisse teque | 5 |
| existimasse id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non | |
| modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque | |
| tractari. qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium | |
| hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum | |
| sumptum ei. scilicet Eros numerabit. eius rei causa Tironem | 10 |
| misi. curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes. |