| iv Kal. Quint. 44 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| vi Kal. accepi a Dolabella litteras, quarum exemplum tibi misi; | 15.14.1.1 |
| in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei rescripsi | |
| et multis verbis gratias egi. sed tamen, ne miraretur cur idem | |
| iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea | |
| nihil potuissem cognoscere. sed quid multa? litteras hoc | 5 |
| exemplo dedi: | |
| CICERO DOLABELLAE COS. SVO | |
| Antea cum <per> litteras Attici nostri de tua summa liberalitate | 2.1 |
| summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse | |
| etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi | |
| gratias per litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius | |
| facere potuisse. postea vero quam ipse Atticus ad me venit in | 5 |
| Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, | |
| cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia volun- | |
| tatem et singularem erga me amorem perspexisset, teneri non potui | |
| quin tibi apertius illud idem his litteris declararem. ex omnibus | |
| enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis <tuis>, quae summa sunt, | 10 |
| hoc scito mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod | |
| perfeceris ut Atticus intellegeret quantum ego se, quantum tu me | |
| amares. | |
| Quod reliquum est, Buthrotiam et causam et civitatem, quam- | 3.1 |
| quam a te constituta est (beneficia autem nostra tueri solemus), | |
| tamen velim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam | |
| tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis esse. satis | |
| erit in perpetuum Buthrotiis praesidi magnaque cura et sollicitudine | 5 |
| Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis ut eos | |
| semper a te defensos velis; quod ut facias te vehementer etiam | |
| atque etiam rogo. | |
| His litteris scriptis me ad συντάξεις dedi; quae quidem | 4.1 |
| vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. ita | |
| sum μετέωρος et magnis cogitationibus impeditus. |