| vel Cumano c. v Kal. Nov. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Dolabella, vir optimus, etsi, cum haec scribebam secunda mensa | 15.13a.1.1 |
| apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex | |
| Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, | |
| sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat | |
| (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium | 5 |
| nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique | |
| amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re | |
| facere possit quod non qui<vi>s nostrum. sed si quid praeter | |
| spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perdi- | |
| tum, scribes tamen, neque ista res commovebit. | 10 |
| Nos hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et τὰ περὶ τοῦ | 2.1 |
| καθ<ήκ>οντος magnifice explicamus προσφωνοῦμενque Cice- | |
| roni. qua de re enim potius pater filio? deinde alia. quid quaeris? | |
| exstabit opera peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras | |
| venturum putabant. ego autem in Pompeianum properabam, | 5 |
| non quo hoc loco quicquam pulchrius, sed interpellatores illic | |
| minus molesti. sed perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtilo | |
| (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde | |
| corruptus. | |
| Haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te | 3.1 |
| orationem esse perlatam. hui, quam timeo quid existimes! etsi | |
| quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica | |
| recuperata; de quo quid sperem non audeo scribere. |