| viii Kal. Nov. 44 in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| viii Kal. duas a te accepi [litteras]. respondebo igitur priori | 15.13.1.1 |
| prius. adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, | |
| faveamus tamen. orationem tibi misi. eius custodiendae et | |
| proferendae arbitrium tuum. sed quando illum diem cum tu | |
| edendam putes? indutias quas scribis non intellego fieri posse. | 2.1 |
| melior est ἀναντιφωνησία, qua me usurum arbitror. quod scribis | |
| legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius. scribes | |
| igitur quicquid audieris. | |
| Varronis διάλογον exspecto. <non> improbo Ἡρακλείδειον, | 3.1 |
| praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale velis velim | |
| scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), | |
| ad scribendum, <si licet> tibi vere dicere, fecisti me acriorem. | |
| ad tuum enim iudicium, quod mihi erat notum, addidisti | 5 |
| Peducaei auctoritatem, magnam eam quidem apud me et in | |
| primis gravem. enitar igitur ne desideres aut industriam meam | |
| aut diligentiam. | |
| Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo. Cloelium nihil | |
| arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit. de libertate | 10 |
| retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior. itane Gallo | |
| Caninio? <o> hominem nequam! quid enim dicam aliud? | |
| cautum Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum. | |
| Longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori pro- | 4.1 |
| piorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res | |
| Hispanienses valde bonae, modo Balbillum incolumem videam, | |
| subsidium nostrae senectutis. de Anniano item, quod me | |
| valde observat Visellia. sed haec quidem humana. de Bruto te | 5 |
| nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium eumque non | |
| †qua† pompa, ad se tamen clam venturum sciturumque me | |
| omnia; quae ego statim. interea narrat eadem Bassi servum | |
| venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, | |
| Bassum arcessi, Cassium exspectari. quid quaeris? videtur res | 10 |
| publica ius suum recuperatura. sed ne quid ante. nosti horum | |
| exercitationem in latrocinio et amentiam. |