| c. iv Id. Iun. 44 Asturae(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Bene mehercule de Buthroto. at ego Tironem ad Dolabellam | 15.12.1.1 |
| cum litteris, quia iusseras, miseram. quid nocet? de nostris | |
| autem Antiatibus satis videbar plane scripsisse, ut non dubitares | |
| quin essent otiosi futuri usurique beneficio Antoni contume- | |
| lioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur; eam Servilia | 5 |
| sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat. noster vero καὶ | |
| μάλα σεμνῶς in Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se | |
| Romae esse non posse (ludos enim absens facere malebat); | |
| statim autem se iturum simul ac ludorum apparatum iis qui | |
| curaturi essent tradidisset. navigia colligebat; erat animus in | 10 |
| cursu. interea in isdem locis erant futuri. Brutus quidem se | |
| aiebat Asturae. | |
| L. quidem Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. | 2.1 |
| habeo unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum | |
| venerim. o negotia non ferenda! quae feruntur tamen. τὰν δ’ | |
| αἰτίαν τῶν Βρούτων τις ἔχει. in Octaviano, ut perspexi, satis | |
| ingeni, satis animi, videbaturque erga nostros ἥρωας ita fore ut | 5 |
| nos vellemus animatus. sed quid aetati credendum sit, quid | |
| nomini, quid hereditati, quid κατηχήσει, magni consili est. | |
| vitricus quidem nihil censebat; quem Asturae vidimus. sed | |
| tamen alendus est et, ut nihil aliud, ab Antonio seiungendus. | |
| Marcellus praeclare, si praecipit nostra [nostri]; cui quidem ille | 10 |
| deditus mihi videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis | |
| credebat. bona indoles, ἐὰν διαμείνῃ. |