| c. vii Id. Iun. 44 Anti(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Antium veni ante H. vi. Bruto iucundus noster adventus. | 15.11.1.1 |
| deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla, Porcia, quaerere | |
| quid placeret. aderat etiam Favonius. ego, quod eram meditatus | |
| in via, suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse | |
| iam reliqui quod ageremus nisi ut salvus esset; in eo etiam ipsi | 5 |
| rei publicae esse praesidium. quam orationem cum ingressus | |
| essem, Cassius intervenit. ego eadem illa repetivi. hoc loco | |
| fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in | |
| Siciliam non iturum. 'egone ut beneficium accepissem contu- | |
| meliam?' 'quid ergo agis?' inquam. at ille in Achaiam se | 10 |
| iturum. 'quid tu' inquam, 'Brute?' 'Romam' inquit, 'si tibi | |
| videtur.' 'mihi vero minime; tuto enim non eris.' 'quid? si | |
| possem esse, placeretne?' 'atque ut omnino neque nunc neque | |
| ex praetura in provinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi | |
| committas.' dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt | 15 |
| cur non esset tuto futurus. | |
| Multo inde sermone querebantur, atque id quidem Cassius | 2.1 |
| maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. | |
| <ad> ea negabam oportere praeterita, adsentiebar tamen. | |
| cumque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quic- | |
| quam novi sed ea quae cottidie omnes, nec tamen illum locum | 5 |
| attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum | |
| vocare, populum ardentem studio vehementius incitare, totam | |
| suscipere rem publicam, exclamat tua familiaris 'hoc vero | |
| neminem umquam audivi!' ego <me> repressi. sed et Cassius | |
| mihi videbatur iturus (etenim Servilia pollicebatur se cura- | 10 |
| turam ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur) et | |
| noster Brutus cito deiectus est de illo inani sermone <quo se | |
| Romae> velle esse dixerat. constituit igitur ut ludi absente se | |
| fierent suo nomine. proficisci autem mihi in Asiam videbatur | |
| ab Antio velle. | 15 |
| Ne multa, nihil me in illo itinere praeter conscientiam meam | 3.1 |
| delectavit. non enim fuit committendum ut ille ex Italia prius | |
| quam a me conventus esset discederet. hoc dempto munere | |
| amoris atque offici sequebatur ut mecum ipse 'ἡ δεῦρ’ ὁδός | |
| σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε;' prorsus dissolutum offendi | 5 |
| navigium vel potius dissipatum. nihil consilio, nihil ratione, | |
| nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc | |
| eo minus, evolare hinc idque quam primum, 'ubi nec Pelopi- | |
| darum facta neque famam audiam'. | |
| Et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit | 4.1 |
| a. d. iii Non. [Apriles]. id mihi heri vesperi nuntiatum est. | |
| votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si | |
| stetisset res publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. | |
| et habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege | 5 |
| Iulia nec facile addi potest †adeo† genus legationis ut, cum velis, | |
| introire exire liceat; quod nunc mihi additum est. bella est | |
| autem huius iuris quinquenni licentia. quamquam <quid de> | |
| quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium videtur. sed | |
| βλάσφημα mittamus. | 10 |