| Non. Iun. 44(?) in Tusculano(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui | 15.10.1.1 |
| ad eum ire non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio | |
| istorum utantur? quid turpius? ut moliantur aliquid? nec | |
| audent nec iam possunt. age, quiescant auctoribus nobis; quis | |
| incolumitatem praestat? si vero aliquid de Decimo gravius, | 5 |
| quae nostris vita, etiam si nemo molestus sit? ludos vero non | |
| facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia | |
| Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus | |
| quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant. sed | |
| possim id neglegere proficiens; frustra vero quid ingrediar? | 10 |
| matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me inter- | |
| ponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam | |
| silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel | |
| Circeios. |