| iv aut iii Non. Iun. 44 (§1) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| iiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis | 15.9.1.1 |
| senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum | |
| emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! | |
| primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc legatariam | |
| provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam | 5 |
| sedere. sed haec casus gubernabit. ait autem eodem tempore | |
| decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decer- | |
| nantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; †nolo enim | |
| Lacedaemonem longinquo quo in Lanuvium existimavit†. 'rides' | |
| inquies 'in talibus rebus?' quid faciam? plorando fessus sum. | 10 |
| Di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae | 2.1 |
| prior pagina! quid autem iste in domo tua casus †armorum†? | |
| sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. tu quid egeris | |
| tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione | |
| vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur | 5 |
| copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te | |
| lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, | |
| tamen animi dolore sim tardior. sed plura, cum ista cognoro. | |
| hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus | |
| quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus; erat | 10 |
| enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego tuas litteras | |
| vehementer exspecto. |