| prid. Kal. Iun. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab | 15.8.1.1 |
| Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. | |
| exspectat animus quidnam agat de Kalendis [Mart.]. misi igitur | |
| Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque | |
| accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de | 5 |
| legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus | |
| homo commoveretur. quod autem aditus ad eum difficilior | |
| esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; | |
| legatione mihi opus esse. honestior est votiva, sed licet uti | |
| utraque. | 10 |
| De te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si | 2.1 |
| minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me | |
| scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati | |
| in Tusculanum mitterentur. id quidem mihi <vix veri simile> | |
| videbatur; sed cavendum tamen, villaeque plures videndae. | 5 |
| sed <debet> aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis dare. |