| v vel iv Kal. Iun. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in | 15.7.1.1 |
| primis Sexti nostri. dices 'quia te laudat'. puto mehercule id | |
| quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum | |
| veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica tum | |
| cura scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo | 5 |
| videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. | |
| debuerat autem non 'ex iure manum consertum' sed quae | |
| sequuntur; tuque scribes. |