| iv Non. Iun.(?) 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui | 15.6.1.1 |
| adhuc bonus fuisset <meliorem facerem, quem neque adhuc | |
| bonum fuisse> sciebam, neque eum confidebam fore mea | |
| auctoritate meliorem (Antonio est enim fortasse iratior, causae | |
| vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem | 5 |
| Bruti et Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te | |
| volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc | |
| vereri ne forte isti nostri plus animi habeant quam habent. | |
| HIRTIVS CICERONI SVO SAL. | |
| Rure<ne> iam redierim quaeris. an ego, cum omnes caleant, igna- | 2.1 |
| viter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim | |
| statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli | |
| autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim | |
| iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos | 5 |
| provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare | |
| possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! | |
| cedentis enim haec ais scripsisse. quo aut qua re? retine, obsecro te, | 3.1 |
| Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus <me dius> | |
| fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertentur. tantum si quid timent | |
| caveant, nihil praeterea moliantur. non me dius fidius acerrimis | |
| consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, conse- | 5 |
| quentur. haec enim, quae fluunt per se, diuturna non sunt; in con- | |
| tentione praesentis ad nocendum habent viris. quid speres de illis | |
| in Tusculanum ad me scribe. | |
| Habes Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare | 4.1 |
| idque confirmavi. hoc, qualecumque est, te scire volui. | |
| Obsignata iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare | |
| non discessuros. nunc exspecto a te litteras. |