| vi vel v Kal. Iun. 44 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| A Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. consilium | 15.5.1.1 |
| meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de | |
| duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque | |
| silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi | |
| quid venit in mentem, scribe, quaeso. Cassius vero vehementer | 5 |
| orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. sanum putas? | |
| ὁ γναφεὺς ἄνθρακας. epistulam tibi misi. | |
| Vt tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita | 2.1 |
| scribit et Balbus et * * * Hirtius quidem se afuturum (etenim | |
| iam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, | |
| ille quidem periculi causa, quod sibi etiam fuisse dicit; ego | |
| autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni | 5 |
| suspicionem fugere [non] curem ne videar eius secundis rebus | |
| non delectari ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne | |
| illum videam. Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a | 3.1 |
| nescio quo missam (nomen enim delerat) in qua scriptum erat | |
| veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) | |
| improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui | |
| ab eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, | 5 |
| reditus, vultus, incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. | |
| Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut | |
| quo me pacto geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc | |
| quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum | |
| summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam | 10 |
| statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non | |
| venire. |