| viii Kal. Iun. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur | 15.4a.1.1 |
| ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et | |
| litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. | |
| ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in | |
| Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se | 5 |
| a me conveniri. o rem odiosam et inexplicabilem! puto me | |
| ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim [ad] | |
| haec ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto, nec | |
| actorum solum sed etiam futurorum. |