| ix Kal. Iun. 44 (§1) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| ix Kal. H. viii fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab | 15.4.1.1 |
| eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, | |
| nisi forte quem non ames omnia videntur insulse fie<ri>. rescripsi | |
| ita ut te probaturum existimo. idem mihi duas a te epistulas | |
| reddidit, unam xi, alteram x. ad recentiorem prius et leviorem. | 5 |
| <legionem> laudo; si vero etiam Carfulenus, ἄνω ποταμῶν. | |
| Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per | |
| populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed | |
| mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem | |
| D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis | 10 |
| existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, | |
| quoniam cavetur Buthrotiis. rides? at per senatus consultum | |
| doleo, non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici. | |
| Quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam | 2.1 |
| pridem me illa ἀπορία sollicitat. itaque stulta iam Iduum | |
| Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus, | |
| consiliis, mihi crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non | |
| evulsa; itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quod | 5 |
| saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te | |
| celemus; ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut | |
| certior fieret quo die in Tusculano essem futurus, ut ad te ante | |
| scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre | |
| velim. puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine | 10 |
| multo sermone. sed μελήσει. | |
| Redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthro- | 3.1 |
| tiis; quae 'mihi sunt inclusa medullis', sit modo, ut scribis, | |
| locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis, cum iterum | |
| tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? | |
| ego scribam non rogatus ab eo? nulla παρεγχείρησις fieri | 5 |
| potest contumeliosior. 'at' inquis 'Ἡρακλείδειον aliquod.' non | |
| recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et | |
| scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut | |
| libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant | |
| ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. | 10 |
| ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta | |
| non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas | |
| disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi | |
| eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae | |
| aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit | 15 |
| dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; | |
| delere nolui. | |
| De Menedemo vellem verum fuisset. de regina velim verum | 4.1 |
| sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid | |
| etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc | |
| epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret; | |
| itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis. | 5 |