| xi Kal. Iun. 44 (§1) in Arpinati | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| xi Kal. accepi <in Arpi>nati duas epistulas tuas, quibus duabus | 15.3.1.1 |
| meis respondisti; una erat xv Kal., altera xii data. ad superiorem | |
| igitur prius. accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. | |
| venturum arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non | |
| mihi quidem, cui sunt multa potiora. nam illa quae recordaris | 5 |
| Lentulo et Marcello consulibus acta a me in aede Apollinis, nec | |
| causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum | |
| scribas aliosque discedere. erit igitur nobis coram odorandum | |
| et constituendum tutone Romae esse possimus. novi conventus | |
| habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. | 10 |
| etsi ista parvi pendimus, qui vel maiora contemnimus. Calvae | |
| testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi. tabula Demo- | |
| nici quod tibi curae est gratum. de Ma<n>l<i>o scripsi iam | |
| pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae | |
| sint. eius causa et cupio et debeo. | 15 |
| Venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae desiderabam. | 2.1 |
| Hirtius est tuus. Antonio quam iam est volo peius esse. de | |
| Quinto filio, ut scribis, ἅλις. de patre coram agemus. Brutum | |
| omni re qua possum cupio iuvare; cuius de oratiuncula idem te | |
| quod me sentire video. sed parum intellego quid me velis | 5 |
| scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. qui | |
| tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? | |
| multa dicentur, multa scribentur a nobis, sed alio modo et | |
| tempore. de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiiii | |
| ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter | 10 |
| fuerit et sat diu. |