| in Vescino | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras | 15.2.1.1 |
| devertissemque †acutius† in Vescino accepi a tabellario tuas | |
| litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea | |
| res maiori curae aut est aut erit quam mihi; sic enim decet te | |
| mea curare, tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est | 5 |
| mihi ut nihil sim habiturus antiquius. | |
| L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis | 2.1 |
| sordide, sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. de | |
| Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. | |
| consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a | |
| me postularis facile patior, multoque magis id probabis si | 5 |
| orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. quae de | |
| legionibus scribis, ea vera sunt. sed non satis hoc mihi videris | |
| tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres | |
| confici posse †quod puto tantum enim video non videmur esse | |
| victori† sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet. | 10 |
| de Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius | 3.1 |
| apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent; | |
| Saserna collega dignus. sed isti omnes, quem ad modum sentis, | |
| non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia | |
| per nos velim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. | 5 |
| itaque alia cogitat. | |
| Quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; | 4.1 |
| neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. | |
| Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum | |
| causa, de qua †causa† laborat, quae sit ignoro. †hos tamen† | |
| Πεντέλοιπον movere ista videntur, in primis erogatio pecuniae. | 5 |
| de Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem | |
| morbum, bene actum cum illo arbitror. quos tamen secundos | |
| heredes scire velim et diem testamenti. |