| xv Kal. Iun. 44 in Sinuessano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Heri dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque | 15.1a.1.1 |
| in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam. quin etiam | |
| paulo <post> Cumis eam vidi; venerat enim in funus, cui funeri | |
| ego quoque operam dedi. Cn. Lucceius, familiaris noster, | |
| matrem effer<eb>at. mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde | 5 |
| mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi. | |
| Erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, | 2.1 |
| nisi forte hoc ad rem putas pertinere: Brutus noster misit ad me | |
| orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a | |
| me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. est autem | |
| oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit | 5 |
| ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem arden- | |
| tius. ὑπόθεσις vides quae sit <et> persona dicentis. itaque eam | |
| corrigere non potui. quo enim in genere Brutus noster esse vult | |
| et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita con- | |
| secutus est in ea oratione ut elegantius esse nihil possit; sed ego | 10 |
| secutus aliud sum, sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim | |
| orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias | |
| quid iudices ipse. quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus | |
| ὑπεραττικὸς sis in iudicando. sed si recordabere Δημοσθένους | |
| fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα <et> gravissime | 15 |
| dici. sed haec coram. nunc nec sine epistula nec cum inani | |
| epistula volui ad te Metrodorum venire. |