| xvi Kal. Iun. 44 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| O factum male de Alexione! incredibile est quanta me molestia | 15.1.1.1 |
| adfecerit, nec mehercule ex ea parte maxime quod plerique | |
| mecum 'ad quem igitur te medicum conferes?' quid mihi iam | |
| medico? aut si opus est, tanta inopia est? amorem erga me, | |
| humanitatem suavitatemque desidero. etiam illud: quid est | 5 |
| quod non pertimescendum sit, cum hominem temperantem, | |
| summum medicum, tantus improviso morbus oppresserit? sed | |
| ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati | |
| sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus. | |
| De Antonio, iam antea tibi scripsi non esse eum a me con- | 2.1 |
| ventum. venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano; | |
| inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu, | |
| cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. | |
| ei legi et egi. primum, quod <ad te> attinet, nihil mihi conce- | 5 |
| debat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo | |
| huius rei sed totius consulatus sui. cum Antonio autem sic | |
| agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum | |
| me futurum suum. Dolabellam spero domi esse. | |
| Redeamus ad nostros, de quibus tu bonam spem te significas | 3.1 |
| habere propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, | |
| cum a me xvii Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conveniendi | |
| causa proficisceretur Hirtius, omnem eius sensum. seduxi enim | |
| et ad pacem sum cohortatus. non poterat scilicet negare se velle | 5 |
| pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, | |
| et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem | |
| utraque arma metuere. quid quaeris? οὐδὲν ὑγιές. | |
| De Quinto filio tibi adsentior. patri quidem certe gratissimae | 4.1 |
| et bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; | |
| nec valde laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non labora- | |
| rem. istam vero quam tibi molestam scribis esse auditam a te | |
| esse omnino demiror. nam quod eam collaudavi apud amicos, | 5 |
| audientibus tribus filiis eius et filia tua, τί ἐκ τούτου; [quid est | |
| hoc] quid est autem cur ego personatus ambulem? parumne | |
| foeda persona est ipsius senectutis? | |
| Quod Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit | 5.1 |
| et fortasse faciam. sed plane quid velit nescio. quid enim illi | |
| adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille | |
| suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? de | |
| regina rumor exstinguitur. de Flamma, obsecro te, si quid potes. | 5 |