| prid. Id. Mai. 44 in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc | 14.22.1.1 |
| nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me hinc | |
| Arpinum xvi Kal. Iun.; eo igitur mittes si quid erit posthac, | |
| quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam | |
| Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam | 5 |
| vereor ne nihil <a> coniectura aberrem; minime enim obscurum | |
| est quid isti moliantur. meus vero discipulus qui hodie apud me | |
| cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit. et si | |
| quaeris (perspexi enim plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem | |
| hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum <virum> inter- | 10 |
| fectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, irrita | |
| fore quae ille egisset simul ac desiste<re>mus timere, clementiam | |
| illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere | |
| potuisse. | |
| Mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu | 2.1 |
| firmo veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum. haec me | |
| species cogitatioque perturbat. nec enim quod tibi tum licuit | |
| nobis nunc licebit; nam aperte laetati sumus. deinde habent in | |
| ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et | 5 |
| multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori | |
| melius, huic praesertim aetati. itaque me Idus Martiae non tam | |
| consolantur quam antea. magnum enim mendum continent, | |
| etsi illi iuvenes 'ἄλλοις ἐν ἐσθλοῖς τόνδ’ ἀπωθοῦνται ψόγον'. sed | |
| si tu melius quippiam speras, quod et plura audis et interes | 10 |
| consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum | |
| nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor a | |
| multis ne in senatu Kalendis. dicuntur enim occulte milites ad | |
| eam diem comparati et quidem in istos, qui mihi videntur | |
| ubivis tutius quam in senatu fore. | 15 |