| v Id. Mai. 44 (§1) Puteolis | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v Id. | 14.21.1.1 |
| venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis | |
| litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit | |
| ut ad me litterae Dolabellae perferrentur, non de re mea | |
| (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum | 5 |
| exemplum tibi miseram sane luculente. | |
| Ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim | 2.1 |
| Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et | |
| nosti virum, quam tectus. sed tamen Antoni consilia narrabat; | |
| illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque | |
| se facturos esse iurarent, ut arma omnes haberent eaque duumviri | 5 |
| omnibus mensibus inspicerent. questus est etiam de sua invidia | |
| eaque omnis eius oratio fuit ut amare videretur Antonium. | |
| quid quaeris? nihil sinceri. | |
| Mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim | 3.1 |
| illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, | |
| regni heredem relictum? quid autem absurdius? 'hoc metuere, | |
| alterum in metu non ponere'! quin etiam hoc ipso tempore | |
| multa ὑποσόλοικα. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni | 5 |
| possideri! legendus mihi saepius est 'Cato maior' ad te missus. | |
| amariorem enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi | |
| quidem βεβίωται; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut curas. | |
| Haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud | 4.1 |
| Vestorium. postridie apud Hirtium cogitabam et quidem | |
| Πεντέλοιπον. sic hominem traducere ad optimatis paro. λῆρος | |
| πολύσ! nemo est istorum qui otium non timeat. qua re talaria | |
| videamus; quidvis enim potius quam castra. | 5 |
| Atticae salutem plurimam velim dicas. exspecto Octavi | |
| contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella | |
| tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit. |