| v Id. Mai. 44 in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| E Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi | 14.20.1.1 |
| Id. hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas litteras | |
| quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Non. Mai. | |
| datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in Puteolanum. | |
| ibi accepi duas epistulas, alteram Nonis, alteram vii Id. Lanuvio | 5 |
| datas. audi igitur ad omnis. | |
| Primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano | 2.1 |
| negotio, grata. de tuo autem Buthrot<i>o, cum in Pompeiano | |
| essem, Misenum venit Antonius. inde ante discessit quam illum | |
| venisse audissem; a quo †in Samnium† vide quid speres. Romae | |
| igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellae | 5 |
| praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. | |
| Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii sunt iam quam | |
| Bruti serendi. de regina velim atque etiam de Caesare illo. | |
| persolvi primae epistulae, venio ad secundam. | |
| De Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod Ciceroni | 3.1 |
| suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem publicam | |
| putem pendere in Bruto, sic se res habet: aut nulla erit aut ab | |
| isto istisve servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem | |
| mittam, accipe a me, mi Attice, καθολικὸν θεώρημα earum | 5 |
| rerum in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque | |
| poeta neque orator fuit qui quemquam meliorem quam se | |
| arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid tu Bruto putas et | |
| ingenioso et erudito? de quo etiam experti sumus nuper in | |
| edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat, illi suum. | 10 |
| quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad | |
| eum de optimo genere dicendi, non modo mihi sed etiam tibi | |
| scripsit sibi illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, | |
| quaeso, sibi quemque scribere. 'suam quoique sponsam, mihi | |
| meam; suum quoique amorem, mihi meum.' non scite; hoc | 15 |
| enim Atilius, poeta durissimus. atque utinam liceat isti con- | |
| tionari! cui si esse in urbe tuto licebit, vicimus. ducem enim | |
| novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii sequentur qui facile | |
| vincantur. | |
| Venio ad tertiam. gratas fuisse meas litteras Bruto et Cassio | 4.1 |
| gaudeo, itaque iis rescripsi. quod Hirtium per me meliorem | |
| fieri volunt, do equidem operam et ille optime loquitur, sed | |
| vivit habitatque cum Balbo, qui item bene loquitur. quid credas | |
| videris. Dolabellam valde placere tibi video; mihi quidem | 5 |
| egregie. cum Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat | |
| se <be>ne sentire et cupere pacem. causam armorum quaeri | |
| plane video. edictum Bruti et Cassi probo. †quaeris† ut susci- | |
| piam cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia | |
| temporum sunt, quae in horas commutari vides. Dolabellae et | 10 |
| prima illa actio et haec contra Antonium contio mihi profecisse | |
| permultum videtur. prorsus <melius> ibat res; nunc autem | |
| videmur habituri ducem, quod unum municipia bonique | |
| desiderant. | |
| Epicuri mentionem facis et audes dicere μὴ πολιτεύεσθαι? | 5.1 |
| non te Bruti nostri vulticulus ab ista oratione deterret? Quintus | |
| filius, ut scribis, Antoni est dextella. per eum igitur quod | |
| volemus facile auferemus. exspecto, si, ut putas, L. Antonius | |
| produxit Octavium, qualis contio fuerit. | 5 |
| Haec scripsi; statim enim Cassi tabellarius. eram continuo | |
| Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae | |
| plurimam salutem. |