| viii Id. Mai. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Non. Mai., cum essem in Pompeiano, accepi binas a te litteras, | 14.19.1.1 |
| alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius. quam | |
| mihi iucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse! | |
| tu vero cum Cassio, ut cetera. quam commode autem quod id | |
| ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram | 5 |
| exemplumque mearum litterarum ad te miseram! sed cum ex | |
| Dolabellae ἀριστείᾳ (sic enim tu ad me scripseras) magna | |
| †desperatione adfectus† essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! | |
| ille exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem | |
| huic aetati videbamus; in quem mallem equidem pervehi | 10 |
| florente Bruto nostro constitutaque re publica. sed nunc | |
| quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim nostram | |
| aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere. | |
| M. Antonius ad me tantum de Cloelio rescripsit, meam | 2.1 |
| lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati | |
| magnae fore. sed Pansa furere videtur de Cloelio itemque | |
| Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non | |
| belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehe- | 5 |
| menter improbat. | |
| De coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, | 3.1 |
| rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse | |
| luctus gratia; postremo se libenter vituperationem subire quod | |
| amaret etiam mortuum Caesarem. | |
| Ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi | 4.1 |
| diligenter. ego etiam ad Siccam. tibi hoc oneris non impono. | |
| nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua | |
| plus timoris video quam consili. sed quoniam perterriti omnes | |
| sumus, adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. huc enim | 5 |
| Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi | |
| id quod rogaret ne licere quidem, non modo non libere. | |
| Antonium si videro, accurate agam de Buthroto. | |
| Venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam | 5.1 |
| rescripsi. 'me facere magnam πρᾶξιν Dolabellae.' mihi me- | |
| hercule ita videtur, non potuisse maiorem tali re talique tem- | |
| pore. sed tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi | |
| vero adsentior maiorem πρᾶξιν eius fore si mihi quod debuit | 5 |
| dissolverit. Brutus velim sit Asturae. | |
| Quod autem laudas me quod nihil ante de profectione | 6.1 |
| constituam quam ista quo evasura sint videro, muto sententiam. | |
| neque quicquam tamen ante quam te videro. Atticam meam | |
| gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego totam | |
| villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Id. videre. tu | 5 |
| Atticae salutem dices. nos Piliam diligenter tuebimur. |