| vii Id. Mai. 44 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in | 14.18.1.1 |
| caelum videar efferre. ego autem, quamquam sane probo | |
| factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et | |
| unis et alteris litteris. sed totum se a te abalienavit Dolabella | |
| ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. o | 5 |
| hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, | |
| praesertim cum se maximo aere alieno Faberi manu liberarit et | |
| opem ab Ope petierit. licet enim iocari, ne me valde contur- | |
| batum putes. atque ego ad eum viii Id. litteras dederam bene | |
| mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pom- | 10 |
| peiano sane celeriter tertio abs te die. sed, ut ad te eo ipso die | |
| scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si | |
| nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineat. | |
| Albianum te confecisse arbitror. de Patulciano nomine, quod | 2.1 |
| mihi †suspendiatus est† gratissimum est et simile tuorum | |
| omnium. sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi | |
| videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt. sed | |
| cum ipso videro. de Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi | 3.1 |
| tota res curae. | |
| Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est | |
| minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo. | |
| Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Iun. ven- | 4.1 |
| turus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc ipse melius. ego | |
| ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum | |
| iudico. itaque de Graecia cottidie magis et magis cogito. nec | |
| enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid | 5 |
| prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. de | |
| Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego ex Pompeiano | |
| vi Id. Mai. cogitabam. |