| CICERO DOLABELLAE COS. SVO SAL. | |
| Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea | 14.17a.1.1 |
| magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non | |
| possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod vulgo | |
| hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. neminem | |
| conveni (convenio autem cottidie plurimos. sunt enim permulti | 5 |
| optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea | |
| ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes, cum te | |
| summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas | |
| gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis | |
| et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singu- | 10 |
| larem consulem praebeas. | |
| Quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae | 2.1 |
| facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere | |
| consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam | |
| laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde | |
| nego; sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen | 5 |
| non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum | |
| regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis | |
| Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere | |
| laudibus quasi alumnum disciplinae meae. | |
| L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venis- | 3.1 |
| sem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, | |
| tamen, ante quam me plane salutavit, 'o mi Cicero' inquit, | |
| 'gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si | |
| ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. | 5 |
| Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem | |
| post te consulem solum possumus vere consulem dicere.' | |
| deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, | |
| nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. | |
| atque haec una vox omnium est. | 10 |
| A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae | 4.1 |
| gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum | |
| laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim | |
| iocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae, | |
| laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex | 5 |
| tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intel- | |
| legere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil | |
| umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, | |
| virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. semper | 5.1 |
| amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, | |
| suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; | |
| tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer | |
| locum fuisse augendi in eo quod mihi iam pridem cumulatum | 5 |
| etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem quem | |
| erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi | |
| nunc denique amare videar, antea dilexisse. | |
| Qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae | 6.1 |
| servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui | |
| hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum. te | |
| imitere oportet, tecum ipse certes. ne licet quidem tibi iam | 7.1 |
| tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, | |
| hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. | |
| contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas | |
| animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis | 5 |
| esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc | |
| si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed | |
| contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque con- | |
| sili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius; ita pede- | |
| temptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum | 10 |
| recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium | |
| concessu daret. | |
| Liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque | 8.1 |
| solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad | |
| exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem | |
| publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos esse | |
| illos viros a quibus initium libertatis profectum est. sed his de | 5 |
| rebus coram plura, prope diem ut spero. tu, quoniam rem | |
| publicam nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi | |
| Dolabella, custodias. |