| v Non. Mai. 44 in Pompeiano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| In Pompeianum veni v Non. Mai., cum pridie, ut antea ad te | 14.17.1.1 |
| scripsi, Piliam in Cumano collocavissem. ibi mihi cenanti | |
| litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto prid. | |
| Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad | |
| modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum | 5 |
| videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram. de Buthrotio | 2.1 |
| negotio, utinam quidem Antonium conveniam! multum pro- | |
| fecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; | |
| quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod | |
| idem L. Caesari videbatur, quem pridie Neapoli adfectum | 5 |
| graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iun. tractanda | |
| et perficienda sunt. sed hactenus. | |
| Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit, quae sunt | 3.1 |
| ei redditae cum venissemus in Pompeianum; quarum tamen | |
| erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc | |
| tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil | |
| a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! | 5 |
| sed μελήσει. | |
| Ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas | 4.1 |
| scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem redden- | |
| daene essent; plane enim iudico esse reddendas, quod non | |
| dubito quin tu idem existimaturus sis. | |
| Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur | 5.1 |
| meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi | |
| sunt gratissima. | |
| Librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; | 6.1 |
| ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen | |
| exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo | |
| existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse | |
| quam mortuo. ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem | 5 |
| mirabiliter; nunc, quacumque nos commovimus, ad Caesaris | |
| non modo acta verum etiam cogitata revocamur. | |
| De Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meli- | |
| ore loco esse debere. |