| v Non. Quint. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. | 15.27.1.1 |
| nam cum ad te vi Non. darem, eidem tabellario dedi etiam ad | |
| Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργως. ille autem, quod Puteolos | |
| persequitur, humane, quod queritur, iniuste. non enim ego tam | |
| illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut | 5 |
| non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat enim | |
| me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum | |
| scripserat esse venturum. | |
| Te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si | 2.1 |
| me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. | |
| sed illud praeclare, quod te consolata est spes brevi tempore | |
| congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. | |
| meae tibi litterae non deerunt. de Bruto scribam ad te omnia. | 5 |
| librum tibi celeriter mittam de gloria. excudam aliquid | |
| Ἡρακλείδειον quod lateat in thesauris tuis. | |
| De Planco memini. Attica iure queritur. quod me de | 3.1 |
| Bacchide <et de> statuarum coronis certiorem [me] fecisti, | |
| valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne | |
| tantulum quidem praeterieris. sed de Herode et †Metio† | |
| meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o | 5 |
| turpem sororis tuae filium! cum haec scriberem adventabat | |
| αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis. |