| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in | 15.28.1.1 |
| Puteolanum. ibi igitur cottidie tuas litteras exspectabo et | |
| maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum | |
| est. cuius epistulae, quam interpretari ipse vix poteram, | |
| exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita | 5 |
| excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen con- | |
| firmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse. |