| prid. Non. Quint. 44 (§3) in Formiano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Bruti ad te epistulam misi. di boni, quanta ἀμηχανία! cognosces | 15.29.1.1 |
| cum legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. ad | |
| M. Aelium nullus tu quidem domum, sed sicubi inciderit. de | |
| Tulliano semisse †Maxianam† adhibebis, ut scribis. quod cum | |
| Cosano egisti, optime. quod non solum mea verum etiam | 5 |
| tua expedis, gratum. legationem probari meam gaudeo. quod | |
| promittis di faxint! quid enim mihi meis iucundius? sed istam | |
| quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, perscribam | |
| omnia. de Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere | |
| nolebam. de Mundo, si quid scies. | 10 |
| Rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius | 2.1 |
| usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium †asinium† dicas), | |
| et quidem duas ob causas, et ut mecum et [ut] σπείσασθαι vult | |
| cum Bruto <et> Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem | |
| esse Othonum. ait hic sibi Tutiam ferre; constitutum enim esse | 5 |
| discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi nihil | |
| sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et | |
| patre. 'sed quorsus?' inquam. at ille filium velle. tum ego, etsi | |
| ἐβδελυττόμην, tamen negavi putare me illa esse vera. σκοπὸς | |
| huic est enim huic nostro nihil praebere. illa autem 'οὐ παρὰ | 10 |
| τοῦτο'. ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari, sed velim | |
| quaeras (facile autem potes) et me certiorem. | |
| Obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula Formiani qui | 3.1 |
| apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie | |
| quam haec scribebam, id est iii Non., vidisse demissum, sine | |
| phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a | |
| Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi totum | 5 |
| negotium. |