| viii Id. Quint. 44 (§1) in Puteolano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Non. Quint. veni in Puteolanum. postridie iens ad Brutum in | 16.1.1.1 |
| Nesidem haec scripsi. sed eo die quo veneram cenanti Eros tuas | |
| litteras. itane? 'Nonis Iuliis'? di hercule istis! sed stomachari | |
| totum diem licet. quicquamne turpius quam Bruto 'Iuliis'? | |
| nihil vidi. redeo ad meum igitur †ετεωμεν†. | 5 |
| Sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? | 2.1 |
| quid autem Plancus tam cursim (ita enim audiebam) diem et | |
| noctem? sane cupio scire quid sit. | |
| Meam profectionem laudari gaudeo; videndum est ut mansio | 3.1 |
| laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil | |
| mirum. ἐν ὁμοπλοίᾳ Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, | |
| opinor, minuta navigia. sed iam sciam et ad te cras. | |
| De Ventidio πανικὸν puto. de Sexto pro certo habebatur [ad | 4.1 |
| arma]; quod si verum est, sine bello civili video serviendum. | |
| quid ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? λῆρος πολύς. in vino et in | |
| somno <animi> istorum. | |
| De ccx, optime. Ciceronis rationes explicentur; Ovius enim | 5.1 |
| recens. is multa quae vellem, in his ne hoc quidem malum in | |
| mandatis, sibi abunde HS lxxx satis esse, adfatim prorsus, sed | |
| Xenonem perexigue et γλίσχρως praebere [id est minutatim- | |
| que]. quo plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille | 5 |
| annus habeat in quem itineris sumptus accessit. hic ex Kal. Apr. | |
| ad HS lxxx accommodetur; nunc enim insulae tantum. | |
| videndum [enim] est quid, cum Romae erit; non enim puto | |
| socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram. | |
| Nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus | 6.1 |
| filius mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut | |
| tibi sponderem, sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. | |
| huic ego litteras ipsius arbitratu dabo. eae te ne moverint. has | |
| scripsi in eam partem ne me motum putares. di faxint ut faciat | 5 |
| ea quae promittit! commune enim gaudium. sed ego—nihil | |
| dico amplius. is hinc vii Id. ait enim attributionem in Idus, se | |
| autem urgeri acriter. tu ex meis litteris quo modo respondeas | |
| moderabere. plura, cum et Brutum videro et Erotem remittam. | |
| Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; | 10 |
| cui et Piliae salutem. |