| v Id. Quint. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| vi Id. duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram <a> | 16.2.1.1 |
| Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum | |
| aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam consti- | |
| tueram, ut esset qui Hordeonio et Oviae, quibus quidem ait se | |
| Idibus constituisse. Hordeonius vero impudenter. nihil enim | 5 |
| debetur ei nisi ex tertia pensione, quae est Kal. Sext.; ex qua | |
| pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed | |
| haec Eros videbit Idibus. de Publilio autem, quod perscribi | |
| oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas | |
| quantum de iure nostro decesserimus qui de res. cccc HS cc | 10 |
| praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi | |
| videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, | |
| cum tanta sit a nobis iactura facta iuris. | |
| Sed amabo te, mi Attice (videsne quam blande?), omnia | 2.1 |
| nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil | |
| a me exspectes. quamquam enim reliqua satis apta sunt ad | |
| solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad | |
| tempus. si quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea | 5 |
| potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res | |
| coget, nos vindicabis. | |
| Bruto tuae litterae gratae erant. fui enim apud illum multas | 3.1 |
| horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepisset. | |
| delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam | |
| Antonio gratiam. mihi autem <quo> laetiora sunt eo plus | |
| stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non | 5 |
| in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. mihi | |
| quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repraesen- | |
| tandam improbitatem suam. sed tamen 'dum modo doleant | |
| aliquid, doleant quidlibet'. | |
| Consilium meum quod ais cottidie magis laudari non moleste | 4.1 |
| fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. ego enim | |
| in varios sermones incidebam. quin etiam idcirco trahebam | |
| ut quam diutissime integrum esset. sed quoniam furcilla | |
| extrudimur, Brundisium cogito. facilior enim et exploratior | 5 |
| devitatio legionum fore videtur quam piratarum, qui apparere | |
| dicuntur. Sestius vi Id. exspectabatur sed non venerat, quod | |
| sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidis- | |
| sem, iiii in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. nosti | |
| reliqua. | 10 |
| De Tutia ita putaram. de Aebutio non credo, nec tamen curo | 5.1 |
| plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam | |
| rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere (cum | |
| enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras super- | |
| vacaneas arbitrentur), Oppio quidem utique, quem tibi | 5 |
| amicissimum cognovi. verum ut voles. | |
| Tu, quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi | 6.1 |
| gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore | |
| veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus | |
| minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, | |
| domo mittito. Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur. | 5 |
| 'de Gloria' misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur | |
| eclogae duae quas Salvius bonos auditores nactus in convivio | |
| dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque | |
| etiam vale. |