| xvi Kal. Sext. 44 in Pompeiano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas | 16.3.1.1 |
| mihi misisti convento Antonio Tiburi), sapienter igitur quod | |
| manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. certe enim, ut | |
| scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. quod | |
| vero scribis te magis <et magis> delectare 'o Tite, si quid', | 5 |
| auges mihi scribendi alacritatem. quod Erotem non sine | |
| munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem | |
| opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retracta- | |
| tius, et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et | |
| refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano | 10 |
| convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me | |
| stomachum erumpant cum sint tibi irati. | |
| De Cicerone velim ita sit ut audimus. de Xenone coram | 2.1 |
| cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter | |
| neque illiberaliter. de Herode faciam ut mandas et ea quae | |
| scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam. | |
| De Quinto filio, gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario | 3.1 |
| meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. | |
| verum tamen. sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, | |
| nec dubito quin suo more uterque. sed eas litteras Curium mi | |
| spero redditurum. qui quidem etsi per se est amabilis a meque | 5 |
| diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae. | |
| Litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego | 4.1 |
| scribi necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in | |
| discessu, in primis mehercule quod diiungor a te. movet etiam | |
| navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum | |
| etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. relinqui- | 5 |
| mus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis | |
| in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi | |
| potuit in peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut | |
| proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudica- | |
| bimus. deinde tu iam, ut spero et ut promittis, aderis; quod | 10 |
| quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora. | |
| Maxime autem me angit ratio reliquorum meorum; quae | 5.1 |
| quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in | |
| his est et <ex> attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec | |
| me ulla res magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor | |
| errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset | 5 |
| ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam | |
| mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communi- | |
| cares. quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris | |
| in Epirum. | |
| Haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decem- | 6.1 |
| scalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. | |
| Ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? qui, ut | |
| Blesamius [venit] ad me, cum ei praescriptum esset ne quid | |
| sine Sesti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad | 5 |
| quemquam nostrum rettulit. | |
| Atticam nostram cupio absentem suaviari. ita mi dulcis salus | |
| visa est per te missa ab illa. referes igitur ei plurimam itemque | |
| Piliae dicas velim. |