| vi Id. Quint. 44 in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero | 16.4.1.1 |
| die se aiebat), in Nesida viii Id. ibi Brutus. quam ille doluit de | |
| 'Nonis Iuliis'! mirifice est conturbatus. itaque sese scripturum | |
| aiebat ut venationem eam quae postridie ludos Apollinaris | |
| futura est proscriberent in 'ii Id. Quint.' Libo intervenit. is | 5 |
| Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse | |
| a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt. | |
| earum exemplum nobis legit, si quid videretur. pauca παρὰ | |
| λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter. tantum | |
| addi placuit, quod erat 'coss.' solum, ut esset 'pr., tr. pl., | 10 |
| senatui', ne illi non proferrent eas quae ad se ipsos missae | |
| essent. | |
| Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse <ad> | 2.1 |
| Carthaginem eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset | |
| nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam | |
| commutationemque animorum concursumque undique; sed | |
| illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset revertisse. ad | 5 |
| ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum | |
| liceret. summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur | |
| qui ubique sint. haec fere de Sexto. | |
| De Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. alii con- | 3.1 |
| cisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis | |
| aufugisse. itaque non video sciturum me quid eius sit, ni statim | |
| aliquid litterarum. | |
| Iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur. | 4.1 |
| legiones enim adventare dicuntur. haec autem navigatio habet | |
| quasdam suspiciones periculi. itaque constituebam uti ὁμο- | |
| πλοίᾳ. paratiorem enim offendi Brutum quam audiebam; nam | |
| et ipse <et> Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia | 5 |
| praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. nam Cassi | |
| classem, quae plane bella est, non numero ultra fretum. illud est | |
| mihi submolestum quod parum Brutus properare videtur. | |
| primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, | |
| quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis | 10 |
| pluribus. tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam | |
| omnino non navigare; et si, cum processerimus, exploratiora | |
| videbuntur, etesiis utemur. |