| vii Id. Quint. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tuas iam litteras Brutus exspectabat. cui quidem ego [non] | 16.5.1.1 |
| novum attuleram de Tereo Acci. ille Brutum putabat. sed | |
| tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum | |
| frequentiam non fuisse, quod quidem me minime fefellit; scis | |
| enim quid ego de Graecis ludis existimem. | 5 |
| Nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus <filius> fuit | 2.1 |
| mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; | |
| sed quantum fuit, incredibile est quam me in omni genere | |
| delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. sic | |
| enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in | 5 |
| manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali | |
| animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit. hoc cum | |
| mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit | |
| mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te | |
| et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum | 10 |
| ipse perspexisses, tum ut se amares. quod nisi fidem mihi fecisset | |
| iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id | |
| quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad | |
| Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, | |
| me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime | 15 |
| mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. | |
| quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te | |
| rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter in- | |
| firmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices | |
| illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum | 20 |
| potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam. | |
| Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ, non perinde atque | 3.1 |
| ego putaram adripere visus est. existimabam μετεωρότερον esse, | |
| et hercule erat et maxime de ludis. at mihi, cum ad villam | |
| redissem, Cn. Lucceius, qui multum utitur Bruto, narravit | |
| illum valde morari, non tergiversantem sed exspectantem si qui | 5 |
| forte casus. itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem | |
| de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si | |
| neutrum erit ἀσφαλές, eodem revertar. * * * iocari me putas? | |
| moriar si quisquam me tenet praeter te. etenim circumspice, | |
| sed ante quam erubesco. | 10 |
| O dies hospitiis lepide discriptos et apte ad consilium reditus | 4.1 |
| nostri! magna ῥοπὴ ad proficiscendum <in> tuis litteris. atque | |
| utinam te illic! sed ut conducere putabis. | |
| Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum, qui ea | 5.1 |
| quibus maxime γαυριῶ legenda non putet? et ais 'μετ’ ἀμύμονα'. | |
| tu vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτος. mearum epistularum | |
| nulla est συναγωγή; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem | |
| sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, | 5 |
| corrigam; tum denique edentur. |