| viii Kal. Sext. 44 Vibone | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis com- | 16.6.1.1 |
| mode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, | |
| prodromi nulli. illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos | |
| tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis, utrumque pedibus | |
| aequis tramisimus. veni igitur ad Siccam octavo die e Pom- | 5 |
| peiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui | |
| sane libenter apud Talnam nostrum nec potui accipi, illo | |
| absente praesertim, liberalius. viiii Kal. igitur ad Siccam. ibi | |
| tamquam domi meae scilicet. itaque obduxi posterum diem. | |
| sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic 'δολιχὸν πλόον | 10 |
| ὁρμαίνοντες' cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad | |
| Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram; et, si | |
| oneraria, statimne freto an Syracusis. hac super re scribam ad te | |
| Regio. | |
| <Sed> mehercule, mi Attice, saepe mecum, 'ἡ δεῦρ’ ὁδός σοι | 2.1 |
| τί δύναται;' cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, | |
| villulas meas, non video? sed id <satis> superque, tecum me non | |
| esse. quid fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi | |
| fallor, nullum est; ad ipsum enim revocat me auctoritas tua. | 5 |
| scribis enim in caelum ferri profectionem meam, sed ita si ante | |
| Kal. Ian. redeam; quod quidem certe enitar. malo enim vel | |
| cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. sed | |
| tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod | |
| multo malim, adfer ipse. haec hactenus. | 10 |
| Illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod | 3.1 |
| tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. nomina mea, per | |
| deos, expedi, exsolve. bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia | |
| coheredibus pro Cluviano Kal. Sext. persolutum ut sit. cum | |
| Publilio quo modo agendum sit videbis. non debet urgere, | 5 |
| quoniam iure non utimur. sed tamen ei quoque satis fieri plane | |
| volo. Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes. | |
| quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo | |
| peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum | |
| relinquas. sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes. | 10 |
| Nunc neglegentiam meam cognosce. de gloria librum ad te | 4.1 |
| misi, et in eo prohoemium id quod est in Academico tertio. id | |
| evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex | |
| eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμμα institui. itaque iam in | |
| Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, | 5 |
| conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi | |
| legerem Academicos, agnovi erratum meum. itaque statim | |
| novum prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc | |
| adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque | |
| amoribus meis. | 10 |