| xiv Kal. Sept. 44 (§8) navigans ad Pompeianum | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| viii Id. Sext. cum a Leucopetra profectus (inde enim tramitte- | 16.7.1.1 |
| bam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro | |
| vehementi ad eandem Leucopetram. ibi cum ventum exspecta- | |
| rem (erat enim villa Valeri nostri, ut familiariter essem et | |
| libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma | 5 |
| sane recentes, in iis Bruti nostri hospes, qui Brutum Neapoli | |
| reliquisset. haec adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore | |
| frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas | |
| ad consularis et praetorios, ut adessent rogare. summam spem | |
| nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri | 10 |
| Romam redirent. addebant etiam me desiderari, subaccusari. | |
| Quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium | |
| profectionis, quo mehercule ne antea quidem delectabar. lectis | 2.1 |
| vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer | |
| sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi, | |
| quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, at | |
| probator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. ita | 5 |
| fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam | |
| ipsam venirem. sed haec, etiam si non prudenter, tamen | |
| ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, | |
| deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat prae- | |
| stare praeter fidem? | 10 |
| Illud mirari satis non potui quod scripsisti his verbis: 'bene | 3.1 |
| igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam!' an ego | |
| relinquebam aut tibi tum relinquere videbar, tu id non modo | |
| non prohibebas verum etiam adprobabas? graviora quae | |
| restant: 'velim σχόλιον aliquod elimes ad me, oportuisse te | 5 |
| istuc facere.' itane, mi Attice? defensione eget meum factum, | |
| praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero | |
| istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus | |
| invitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est | |
| σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset. 'at hoc ipsum non | 10 |
| constanter.' nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere | |
| scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse. | |
| deinceps igitur haec: 'nam si a Phaedro nostro esses, expedita | 4.1 |
| excusatio esset; nunc quid respondemus?' ergo id erat meum | |
| factum quod Catoni probare non possim? flagiti scilicet plenum | |
| et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut | |
| esse soles, fuisses Cato. | 5 |
| Extremum illud vel molestissimum: 'nam Brutus noster | 5.1 |
| silet', hoc est, non audet hominem id aetatis monere. aliud nihil | |
| habeo quod ex iis a te verbis significari putem; et hercule ita | |
| est. nam xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; | |
| erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam | 5 |
| mil. pass. iii. pedibus ad me statim. di immortales, quam valde | |
| ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia | |
| quae tacuerat! ut recordarer illud tuum 'nam Brutus noster | |
| silet'. maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. | |
| Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem | 10 |
| duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me | |
| intellegebam suscipere, desperationis ac relictionis rei publicae | |
| (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu | |
| non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi | |
| autem erant) laetabantur quod eam vituperationem effugissem, | 15 |
| me existimari ad Olympia. hoc vero nihil turpius quovis rei | |
| publicae tempore, sed hoc ἀναπολόγητον. ego vero austro | |
| gratias miras qui me a tanta infamia averterit. | |
| Reversionis has speciosas causas habes, iustas illas quidem et | 6.1 |
| magnas; sed nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris, | |
| 'provide, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeam. | |
| mirifica enim δυσχρηστία est propter metum armorum.' in freto | |
| medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in | 5 |
| mentem mihi non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. | |
| sed haec hactenus; reliqua coram. | |
| Antoni edictum legi a Bruto * * * et horum contra scriptum | 7.1 |
| praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non | |
| video. nec ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam | |
| capessendam venio. quid enim fieri potest? num quis Pisoni est | |
| adsensus? num rediit ipse postridie? sed abesse hanc aetatem | 5 |
| longe a sepulcro negant oportere. | |
| Sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto? Piliam | 8.1 |
| πειράζεσθαι παραλύσει te scripsisse aiebat. valde sum commotus, | |
| etsi idem te scribere sperare melius. ita plane velim, et <ei> dicas | |
| plurimam salutem et suavissimae Atticae. haec scripsi navigans | |
| cum Pompeianum accederem xiiii Kal. | 5 |