| iv vel iii Non. Nov. 44 in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. impedimenta | 16.8.1.1 |
| exspectanda sunt quae †annua† veniunt et familia aegra est. | |
| Kalendis vesperi litterae mihi ab Octaviano. magna molitur. | |
| veteranos qui Casilini et Calatiae <sunt> perduxit ad suam | |
| sententiam. nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas | 5 |
| colonias obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum | |
| Antonio. itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem | |
| autem sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me | |
| postulat primum ut clam colloquatur mecum vel Capuae vel | |
| non longe a Capua. puerile hoc quidem, si id putat clam fieri | 10 |
| posse. docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse. misit ad | 2.1 |
| me Caecinam quendam Volaterranum, familiarem suum; qui | |
| haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem | |
| pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis | |
| ducere. consultabat utrum Romam cum ciↄ ciↄ ciↄ vetera- | 5 |
| norum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venien- | |
| tem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter | |
| secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. eae | |
| congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem | |
| narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reli- | 10 |
| querunt. quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat | |
| deesse oportere. equidem suasi ut Romam pergeret. videtur | |
| enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam | |
| bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam εὐκαι- | |
| ρίαν amittis! non equidem hoc divinavi, sed aliquid tale putavi | 15 |
| fore. | |
| Nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic | |
| maneo an Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus) fug<i>am * * * | |
| Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc igitur | |
| explica. numquam in maiore ἀπορίᾳ fui. | 20 |