| prid. Non. Nov. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut | 16.9.1.1 |
| Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego | |
| non posse senatum ante Kal. Ian., quod quidem ita credo. ille | |
| autem addit 'consilio tuo'. quid multa? ille urget, ego autem | |
| σκήπτομαι. non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine | 5 |
| Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius, nec a mari discedere | |
| libet. at metuo ne quae ἀριστεία me absente. Varroni quidem | |
| displicet consilium pueri, mihi non. firmas copias habet, | |
| Brutum habere potest; et rem gerit palam, centuriat Capuae, | |
| dinumerat. iam iamque video bellum. ad haec rescribe. tabel- | 10 |
| larium meum Kalendis Roma profectum sine tuis litteris miror. |