| v Id. Nov. 44 in Sinuessano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| vi Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loque- | 16.10.1.1 |
| bantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi con- | |
| silium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset | |
| adsecutus; aiunt enim eum Caesari<a>na uti celeritate. verti | |
| igitur me a Minturnis Arpinum versus. constitueram ut v Id. | 5 |
| aut Aquini manerem aut in Arcano. nunc, mi Attice, tota | 2.1 |
| mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. tria sunt | |
| autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam | |
| Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide | |
| exspecto tuas litteras. v[i] Id. mane in Sinuessano. | 5 |