| Non. Nov. 44 (§1) in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, | 16.11.1.1 |
| alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi | |
| probari laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti, quae mihi florentiora | |
| sunt visa tuo iudicio. cerulas enim tuas miniatulas illas extime- | |
| scebam. de Sicca ita est ut scribis; a<b i>sta causa aegre me tenui. | 5 |
| itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, | |
| tantum ut sciant παῖδες παίδων sine vallo Luciliano eum ex C. | |
| Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum | |
| ista oratio ita libere vagetur <ut> etiam in Siccae domum | |
| introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. | 10 |
| moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi | |
| perscribes. εἷς ἐμοὶ μυρίοι. Caleni interventum et Calvennae | |
| cavebis. | |
| Quod vereris ne ἀδόλεσχος mihi tu, quis minus? cui, ut | 2.1 |
| Aristophani Archilochi iambus, sic epistula <tua> longissima | |
| quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si | |
| reprehenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe | |
| cum in reprehensione sit prudentia cum εὐμενείᾳ. ita libenter ea | 5 |
| corrigam quae a te animadversa sunt, 'eodem iure quo Rubri- | |
| ana' potius quam 'quo Scipionis', et de laudibus Dolabellae | |
| deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, | |
| εἰρωνεία, quod eum ter contra civis in acie. illud etiam malo | |
| 'indignissimum est hunc vivere' quam 'quid indignius?' | 10 |
| Πεπλογραφίαν Varronis tibi probari non moleste fero; a quo | 3.1 |
| adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli. quod me hortaris ad | |
| scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. | |
| gravedo tua mihi molesta est. quaeso, adhibe quam soles | |
| diligentiam. librum meum illum 'o Tite' tibi prodesse laetor. | 5 |
| 'Anagnini' sunt Mustela ταξιάρχης et Laco qui plurimum bibit. | |
| librum quem rogas perpoliam et mittam. | |
| Haec ad posteriorem. τὰ περὶ τοῦ καθήκοντος, quatenus | 4.1 |
| Panaetius, absolvi duobus. illius tres sunt; sed cum initio divi- | |
| sisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum delibere- | |
| mus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, | |
| cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum | 5 |
| sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de | |
| duobus primis praeclare disserit, de tertio pollicetur se deinceps | |
| scripturum sed nihil scripsit. eum locum Posidonius persecutus | |
| <est>. ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum | |
| Calvum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια mitteret; quae exspecto. | 10 |
| quem velim cohortere et roges ut quam primum. in eo est περὶ | |
| τοῦ κατὰ περίστασιν καθήκοντος. quod de inscriptione quaeris, | |
| non dubito quin καθῆκον 'officium' sit, nisi quid tu aliud; sed | |
| inscriptio plenior 'de Officiis'. προσφωνῶ autem Ciceroni filio; | |
| visum est non ἀνοίκειον. | 15 |
| De Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane? in D. | 5.1 |
| Brutum? di istis! | |
| Ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi, primo | 6.1 |
| tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cottidie | |
| litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem | |
| publicam servarem, Romam utique statim. 'αἴδεσθεν μὲν | |
| ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ’ ὑποδέχθαι.' is tamen egit sane strenue et | 5 |
| agit, Romam veniet cum manu magna; sed est plane puer. | |
| putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quis incertis rebus | |
| offendet Antonium? Kal. Ian. erit fortasse praesidio, aut | |
| quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter | |
| enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. mirifica | 10 |
| ἀπάντησις et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius | |
| Romam quam constitueram. simul et constituero, scribam. | |
| Etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), | 7.1 |
| tamen rem prid. Id. velim conficias. epistulas Catinam, Tauro- | |
| menium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius | |
| interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. alii enim sunt | |
| alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, | 5 |
| si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret. | |
| De Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo | 8.1 |
| tuas litteras meque <de> Torquati negotiolo sciturum puto. | |
| Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret | |
| quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum | |
| in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo. | 5 |