| viii vel vii Id. Nov. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de | 16.12.1.1 |
| Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi | |
| consilium domesticum, itaque me prid. Id. arbitror Romae | |
| futurum. commodius est visum frustra me istic esse, cum id non | |
| necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne | 5 |
| intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest; etsi varii | |
| rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego | |
| vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a | |
| te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? κοινὸν enim. | |
| de Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. me quidem nihil | 10 |
| umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram. |