| iv Id. Nov. 44 Aquini | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O casum mirificum! v Id. cum ante lucem de Sinuessano | 16.13.1.1 |
| surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est | |
| Minturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit | |
| tabellarius, qui me offendit 'δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα'. ego | |
| statim 'cedo' inquam 'si quid ab Attico'. nondum legere | 5 |
| poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. cum | |
| autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi | |
| legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim | |
| salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque | |
| veniam quo vocas, modo adiutore te. sed nihil tam ἀπροσδιό- | 10 |
| νυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a | |
| te consilium petieram te mihi ista rescribere. ecce tibi altera, qua | 2.1 |
| hortaris 'παρ’ ἠνεμόεντα Μίμαντα, νήσου ἐπὶ Ψυρίης', Appiam | |
| scilicet 'ἐπ’ ἀριστέρ’ ἔχοντα'. itaque eo die mansi Aquini. | |
| longulum sane iter et via mala. inde postridie mane proficiscens | |
| has litteras dedi. * * * et quidem ut a me dimitterem invitis- | 3.1 |
| simus fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit. tu quid | |
| faciendum sit videbis, praeterea possimne propius accedere; | |
| malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano. an | |
| etiam longius discedendum putas? crebro ad me velim scribas: | 5 |
| erit autem cottidie cui des. | |
| Quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciendum | 4.1 |
| difficile est cum absim. verum tamen si pares aeque inter se, | |
| quiescendum: sin latius manabit et quidem ad nos, deinde | |
| communiter. |