| iii Id. Nov. 44 (§2) in Arpinati | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Avide tuum consilium exspecto. timeo ne absim cum adesse | 16.13a(b).1.1 |
| me sit honestius; temere venire non audeo. de Antoni itineribus | |
| nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. omnia igitur | |
| velim explices et ad me certa mittas. | |
| De reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae | 2.1 |
| (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio), quae | |
| quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. coram igitur | |
| hoc quidem conferemus. in praesentia mihi velim scribas quibus | |
| consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi | 5 |
| audisse P. Africano L. Mummio censoribus. id igitur quaero. | |
| Tu mihi de his rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Id. | |
| ex Arpinati. |