| prid.(?) Id. Nov. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, | 16.14.1.1 |
| cottidie aliquid novi de Octaviano, multa, etiam falsa, de | |
| Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii | |
| Id. a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit | |
| Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam | 5 |
| in Telluris, atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, | |
| vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. | |
| O Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis | 2.1 |
| Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, ad- | |
| sentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus | |
| movet. alia enim eorum ratio; et, si non est, tamen videtur. sed | |
| in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. | 5 |
| tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius | |
| sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hoc cum Antonius | |
| venerit? | |
| Sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci | 3.1 |
| καθῆκον, nos 'officium'. id autem quid dubitas quin etiam in | |
| rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus consulum | |
| officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare con- | |
| venit; aut da melius. | 5 |
| Male narras de Nepotis filio. valde mehercule moveor et | 4.1 |
| moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium | |
| perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Atheno- | |
| dorum nihil est quod hortere; misit enim satis bellum ὑπόμνημα. | |
| gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos | 5 |
| scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna | |
| gessimus aedem Opis explicaturum, idque ad populum. videbis | |
| igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto. |