| post prid. Id. Nov. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam— | 16.15.1.1 |
| sed mehercule pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et | |
| tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad | |
| rem venio. | |
| Ego, si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem | 5 |
| fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. | |
| nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse | |
| sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me | |
| feram et quidem me facere et rei publicae causa ut illum oderim, | |
| quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo | 10 |
| deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, | |
| everterit. quod autem quaeris quo modo agi placeat cum dies | 2.1 |
| venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me | |
| Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de | |
| summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi | |
| sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen | 5 |
| hoc quale sit consideres velim: possumus enim, ut sponsores | |
| <non> appellentur, procuratores in ius ducere; neque enim illi | |
| litem contestabuntur, quo facto non sum nescius sponsores | |
| liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato | |
| debeat procuratores eius non dissolvere et nostrae gravitatis ius | 10 |
| nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid | |
| placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius | |
| administraturus sis. | |
| Redeo ad rem publicam. multa mehercule a te saepe ἐν | 3.1 |
| πολιτικῷ genere prudenter, sed his litteris nihil prudentius. | |
| quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit | |
| Antonium, tamen exitum exspectare debemus. at quae contio! | |
| nam est missa mihi. iurat 'ita sibi parentis honores consequi | 5 |
| liceat' et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό | |
| γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum video esse discrimen | |
| Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, | |
| cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manum- | |
| que veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, | 10 |
| <nisi> mihi exploratum esset eum non modo non inimicum | |
| tyrannoctonis verum etiam amicum fore. cum ille diceret ita | |
| futurum, 'quid igitur festinamus?' inquam. 'illi enim mea | |
| opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem | |
| ante Id. Dec. pers<pi>ciemus in Casca.' valde mihi adsensus est. | 15 |
| quam ob rem haec quidem hactenus. | |
| Quod reliquum est, cottidie tabellarios habebis et, ut ego | |
| arbitror, etiam quid scribas habebis cottidie. Leptae litterarum | |
| exemplum tibi misi, ex quo mihi videtur Stratyllax ille deiectus | |
| de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis. | 20 |
| Obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil | 4.1 |
| iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves erant | |
| litterae, priores uberrimae. tu quidem et prudenter et amice | |
| suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec | |
| quae commota sunt quorsus evadant. | 5 |
| Sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res | 5.1 |
| publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat, | |
| sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. | |
| qua re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo | |
| vero existimatio. cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae | 5 |
| quidem adhuc quod solvam expeditum est. Terentiae dico? scis | |
| nos pridem iam constituisse Montani nomine HS xxv dissolvere. | |
| pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. liberalissime, ut | |
| tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut seposi- | |
| tum haberet. non modo <non fecit> sed iniquissimo faenore | 10 |
| versuram facere Aurelius coactus est. nam de Terentiae nomine | |
| Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. male | |
| eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil | |
| intellexisse. tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem | |
| paene verbis Eros. | 15 |
| Veniendum est igitur vel in ipsam flammam. turpius est | 6.1 |
| enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de rebus | |
| quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, | |
| ut consueram, rescribere. consenti in hac cura ubi sum, ut me | |
| expediam; quibus autem rebus, venit quidem mihi in mentem, | 5 |
| sed certi constituere nihil possum prius quam te videro. qui | |
| minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? | |
| sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. | |
| adsum igitur. |