| M. CICERO L. PLANCO PR. DESIG. SAL. | |
| Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita | 16.16a.1.1 |
| cupidum ut mehercule paucos aeque observantis atque amantis | |
| me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et | |
| iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas | |
| erga me meaque erga te par atque mutua. | 5 |
| Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re | 2.1 |
| tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo: | |
| ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, com- | |
| motus Atticus libellum composuit. eum mihi dedit ut darem | |
| Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. eum libellum | 5 |
| Caesari dedi. probavit causam, rescripsit Attico aequa eum | |
| postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad | |
| diem solverent. Atticus, qui civitatem conservatam cuperet, | 3.1 |
| pecuniam numeravit de suo. quod cum esset factum, adiimus | |
| ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum | |
| decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. | |
| quae cum essent acta, mirari <e>quidem solebam pati Caesarem | 5 |
| convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque | |
| solum pati sed etiam ei negotio te praeficere. itaque et ego cum | |
| illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo | |
| quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et | |
| ipsi Attico dixit ut sine cura esset aperteque ostendebat se | 10 |
| praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere | |
| nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium | |
| agrum deducerentur. | |
| Haec illo vivo. post interitum autem Caesaris, ut primum ex | 4.1 |
| senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec | |
| quae supra scripsi ad eos delata sunt. probaverunt causam sine | |
| ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. | |
| Ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus | 5 |
| consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te | |
| plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle | |
| intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et benevolentia | |
| nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis | |
| humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi. id autem | 10 |
| est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris | |
| nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias. | |
| Mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; | 5.1 |
| cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc | |
| accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et | |
| industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante | |
| obtineat. quod si a te erit impetratum, sic velim existimes, me | 5 |
| de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio | |
| me adfectum iudicem. ego quae te velle quaeque ad te pertinere | |
| arbitrabor studiose diligenterque curabo. da operam ut valeas. |