| vi vel v Id. Quint. 44 Puteolis | |
| CICERO PLANCO PR. DESIG. SAL. | |
| Iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum | 16.16b.1.1 |
| probata a consulibus esset, quibus et lege et senatus consulto | |
| permissum erat ut de Caesaris actis 'cognoscerent, statuerent, | |
| iudicarent', eam rem tu adiuvares Atticumque nostrum, cuius | |
| te studiosum cognovi, et me, qui non minus laboro, molestia | 5 |
| liberares. omnibus enim rebus magna cura, multa opera et | |
| labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem | |
| quam primum facere possimus. quamquam intellegimus ea te | |
| esse prudentia ut videas, si ea decreta consulum quae de | |
| Caesaris actis interposita sunt non serventur, magnam pertur- | 10 |
| bationem rerum fore. equidem cum multa (quod necesse erat in | 2.1 |
| tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen | |
| oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. quod tibi idem | |
| magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non | |
| suasoris est sed rogatoris. | 5 |
| Igitur, mi Plance, rogo te et etiam rogo sic me dius fidius ut | |
| maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum | |
| hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla | |
| dubitatione apud consules obtinuimus propter summam boni- | |
| tatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo | 10 |
| facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate <te> esse | |
| erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi. | |
| quod si feceris, me, quem voluntate et [quem] paterna necessi- | |
| tudine coniunctum semper habuisti, maximo beneficio de- | |
| vinctum habebis, idque ut facias te vehementer etiam atque | 15 |
| etiam rogo. |