| CICERO CAPITONI SVO SAL. | |
| Numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule | 16.16c.1.1 |
| facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. | |
| Atticum quanti faciam scis. amabo te, da mihi et hoc, obliviscere | |
| mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo, | |
| voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. hoc primum | 5 |
| ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri: | |
| deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo, quem quanti | |
| facias prae te soles ferre, totum hoc da ut quod semper existi- | |
| mavi nunc plane intellegam, me a te multum amari. | |
| Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignavi cum | 2.1 |
| multis amplissimis viris liberavisset ostendissetque nobis se, cum | |
| agrarii mare transissent, litteras missurum quem in agrum | |
| deducerentur, accidit ut subito ille interiret. deinde, quem ad | |
| modum tu scis (interfuisti enim), cum consules oporteret ex | 5 |
| senatus consulto de actis Caesaris cognoscere, res ab iis in Kal. | |
| Iun. dilata est. accessit ad senatus consultum lex quae lata est | |
| a. d. iii Non. Iun., quae lex earum rerum quas Caesar 'statuisset, | |
| decrevisset, egisset' consulibus cognitionem dedit. causa | |
| Buthrotiorum delata est ad consules. decretum Caesaris reci- | 10 |
| tatum est et multi praeterea libelli Caesaris prolati. consules de | |
| consili sententia decreverunt secundum Buthrotios, <litteras | |
| ad> Plancum dederunt. | |
| Nunc, mi Capito (scio enim quantum semper apud eos | 3.1 |
| quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum | |
| atque humanissimum, Plancum), enitere, elabora vel potius | |
| eblandire, effice ut Plancus, quem spero optimum esse, sit etiam | |
| melior opera tua. omnino res eius modi mihi videtur ut sine | 5 |
| cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non | |
| sit dubitaturus quin decretum consulum, quorum et lege et | |
| senatus consulto cognitio et iudicium fuit, conservet, praesertim | |
| cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in | |
| dubium ventura videantur, quae non modo ii quorum interest | 10 |
| sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint. | |
| quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo | 4.1 |
| libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu nervulos tuos | |
| mihi saepe cognitos suavitatemque qua tibi nemo par est | |
| adhibueris. quod ut facias te vehementer rogo. |