| M. CICERO C. CVPIENNIO SAL. | |
| Patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et | 16.16d.1.1 |
| amavit, nec mehercule umquam mihi dubium fuit quin a te | |
| diligerer; ego quidem id facere non destiti. quam ob rem peto | |
| a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves | |
| decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, | 5 |
| cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, | |
| des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et | |
| comprobet. hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam | |
| rogo. |