| medio Quint. 44 in Pompeiano | |
| CICERO PLANCO PR. DESIG. SAL. | |
| Ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te | 16.16e.1.1 |
| scripserim, eadem de re saepius scribam. non mehercule, mi | |
| Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut | |
| nostrae amicitiae, sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc | |
| vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis | 5 |
| testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris | |
| interfueramus videatur obtinere potuisse, <iterum te puto | |
| rogandum esse,> praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, | |
| ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et | |
| responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque com- | 10 |
| probes. id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. | 2.1 |
| etsi iam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae | |
| superioribus litteris a te petissemus impetrata essent, tamen non | |
| faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse | |
| quod magna cum spe exspectamus. deinde enim confido fore | 5 |
| ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo | |
| beneficio gratias agamus. quod si acciderit, velim sic existimes, | |
| non tibi tam Atticum, cuius permagna res agitur, quam me, qui | |
| non minus laboro quam ille, obligatum fore. |